Relevé réalisé par Olivier Espié
grâce à PHI Latin Texts
L’ablatif absolu comprenant un participe futur est une structure rare que les auteurs classiques comme Cicéron et César n’emploient pas. Voici toutefois une série d’exemples qui atteste bel et bien cette construction.
Prose
1. huius ergo uiri tot tantisque operibus mansuris in omne aeuum praedicare de ingenio atque industria superua<cuum est> (Sen. Rhet., Suas. 6, 24)
2. parumper silentium et quies fuit, nec Etruscis nisi cogerentur pugnam inituris et dictatore arcem Romanam respectante (Liv., 4, 18, 6)
3. Carthaginienses, quamquam fessos labore ac uolneribus nox imberque ad necessariam quietem uocabat, tamen quia metus et periculum cessandi non dabat tempus prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis uallibus congestis augent uallum, munimento sese quando in armis parum praesidii foret defensuri (Liv., 28, 15, 13)
4. postero die sub ortum solis instruxere ab alto naues uelut ad iustum proelium nauale et tamquam exituris contra Romanis (Liv., 30, 10, 10)
5. postquam ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis statiuis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus extemplo inuasuris, octo fere inde milia, interuallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad Ottolobum – id est loco nomen – mouit (Liv., 31, 36, 5)
6. Antiochus Ephesi securus admodum de bello Romano erat tamquam non transituris in Asiam Romanis (Liv., 36, 41, 1)
7. uictores confestim <sec>uti circumsidunt urbem, haud dubie postero die aut metu dedituris se hostibus aut ui expugnaturi (Liv., 41, 19, 10)
8. e quibus Hannibal mature adeo patria uestigia subsecutus est, ut eo exercitum in Hispaniam traiecturo et ob id sacrificante VIIII annorum natu altaria tenens iuraret se, cum primum per aetatem potuisset, acerrimum hostem populi Romani futurum (Val. Max., 9, 3 ext. 3)
9. procedit foris non nisi migraturo examine (Plin., 11, 54)
10. quin immo et harundinem non nisi inpendente pluuia seri iubent et fruges insecuturo imbre (Plin., 18, 341)
11. ne singulis id rebus contexeremus, iusta fecit ratio, cum ad alios medendi desideria pertinerent, longis utriusque dilationibus futuris, si miscuissemus (Plin., 19, 189)
12. tanta res uidebatur herbam inuenire, uitam iuuare, nunc fortassis aliquis curam hanc nostram friuolam quoque existimaturis; adeo deliciis sordent etiam quae ad salutem pertinent (Plin., 25, 22)
13. Cumque unus e ciuibus in contione indicasset, oblatam esse per somnum sibi speciem Apollinis, quem eximia religione colerent, urbem deserentis molemque a Macedonibus in salo iactam in siluestrem saltum esse mutatam, quamquam auctor leuis erat, tamen ad deteriora credenda proni metu aurea catena deuinxere simulacrum, araeque Herculis, cuius numini urbem dicauerant, inseruere uinculum, quasi illo deo Apollinem retenturo (Curt., 4, 3, 22)
14. Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat tot Persarum milibus laturis opem regi ; Graecorum quoque fides timebatur (Curt., 5, 10, 7)
15. Quippe alios in stationem oportebat prima luce succedere, ipsorum post septimum diem reditura uice : nec sperare poterant in illud tempus omnibus duraturam fidem (Curt., 8, 6, 15)
16. Vnum igitur optimum fuit, infaustum opus et quidquid hoc est in me infelicium litterarum super inmaturum funus consumpturis uiscera mea flammis inicere neque hanc impiam uiuacitatem nouis insuper curis fatigare (Quint., 6 pr. 3)
17. Falluntur enim plurimum qui uitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut uerborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lasciuit aut inmodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur aut casuris si leuiter excutiantur flosculis nitet aut praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis existimant populare atque plausibile (Quint., 12, 10, 73)
18. Dispositis primo libro exemplis instructuris, ut mea fert opinio, ducem in his, quae ante commissum proelium agenda sunt, deinceps reddemus pertinentia ad ea, quae in ipso proelio agi solent, et deinde ea, quae post proelium (Frontin., Strat. 2., pr.1.1)
19. Asculani, oppugnatur<o> oppidum Pompei<o> cum paucos senes <et> aegros in muris ostendissent, ob id securos Romanos eruptione facta fugauerunt (Frontin., Strat. 3, 17, 8)
20. consisterent in acie, non pugnaturis militibus ubi Pisonem ab ipsis parentem quondam appellatum, si iure ageretur, potiorem, si armis, non inualidum uidissent tum pro munimentis castelli manipulos explicat colle arduo et derupto ; nam cetera mari cinguntur (Tac., Ann. 2, 80)
21. C. Antistio M. Suillio consulibus adoptio in Domitium auctoritate Pallantis festinatur, qui obstrictus Agrippinae ut conciliator nuptiarum et mox stupro eius inligatus, stimulabat Claudium consuleret rei publicae, Britannici pueritiam robore circumdaret : sic apud diuum Augustum, quamquam nepotibus subnixum, uiguisse priuignos ; a Tiberio super propriam stirpem Germanicum adsumptum : se quoque accingeret iuuene partem curarum capessituro (Tac., Ann. 12, 25, 8)
22. haec in commune, ceterum timore occulto, ne L. Silanus exilia nobilitate disciplinaque C. Cassii, apud quem educatus erat, ad omnem claritudinem sublatus imperium inuaderet, prompte daturis, qui a coniuratione integri essent quique miserarentur Neronem tamquam per scelus interfectum (Tac., Ann. 15, 52)
23. sed Corsicam prope adflixit Decumi Pacarii procuratoris temeritas, tanta mole belli nihil in summam profutura, ipsi exitiosa (Tac., H. 2, 16, 4)
24. Exercitum Vitellii uniuersum aduenisse, nec multum uirium a tergo, quoniam Galliae tumeant et deserere Rheni ripam inrupturis tam infestis nationibus non conducat (Tac., H. 2, 32, 1)
25. scriptae in Britanniam ad quartadecimanos, in Hispaniam ad primanos epistulae, quod utraque legio pro Othone, aduersa Vitellio fuerat; sparguntur per Gallias litterae; momentoque temporis flagrabat ingens bellum, Illyricis exercitibus palam desciscentibus, ceteris fortunam secuturis (Tac., H. 2, 86, 28)
26. nam cum transgredi Appenninum integro exercitus sui robore et fessos hieme atque inopia hostis adgredi in aperto foret, dum dispergit uiris, acerrimum militem et usque in extrema obstinatum trucidandum capiendumque tradidit, peritissimis centurionum dissentientibus et, si consulerentur, uera dicturis (Tac., H. 3, 56, 16)
27. sed praecipuus Muciano metus e Primo Antonio Varoque Arrio, quos recentis clarosque rerum fama ac militum studiis etiam populus fouebat, quia in neminem ultra aciem saeuierant et ferebatur Antonius Scribonianum Crassum, egregiis maioribus et fraterna imagine fulgentem, ad capessendam rem publicam hortatus, haud defutura consciorum manu, ni Scribonianus abnuisset, ne paratis quidem corrumpi facilis, adeo metuens incerta (Tac., H. 4, 39, 15)
28. Et cum totius orientis didicisset interna, uirorum stipendiique parte maxima per Illyricum distributa, ubi distinebatur ex negotiis seriis imperator, adlapsuro iam praestituto die soluendae pecuniae, quam per syngrapham debere se confiteri ui metuque conpulsus est, cum omnibus se prospiceret undique periculis opprimendum, largitionum comite ad alterius gratiam infestius perurgente, fugam ad Persas cum coniuge liberis et omni uinculo caritatum ingenti molimine conabatur (Amm., 18, 5, 2)
Poésie
29. soluitur aucturis tot mea fata meis (Prop., 4, 11, 70)
30. Iamque fugatura Tithoni coniuge noctem (Ov., H. 18, 111)
31. quo bene librato uotique potente futuro (Ov., M. 8, 409)
32. Caesare uenturo, Phosphore, redde diem (Mart., 8, 21, 2)
33. fratre reuersuro, nuntia uenit auis (Mart., 8, 32, 8)
En guise de conclusion, citons un exemple emprunté à l’Historia Francorum de Grégoire de Tours (Greg. Tur., Hist. 2, 7, 48, 19), avec un participe futur coordonné à un participe présent :
Interea iam trementibus ab impetu arietum muris iamque ruituris, ecce !